Sententia Ciceronis Catonisque De Horto ac Libris

“Si hortum in bibliotheca habes, nihil deerit.”

Marcus Tullius Cicero (Ad Familiares IX, 4)

Nequeo dicere hortum meum in bibliotheca esse. Ego autem vobis possum ostendere me hortum ac libros multos domi habere. Hodie ergo scribam super horto nostro ut non modo linguam latinam agam sed etiam ego in mente hac delicia simplice fruari revocem. Ecce ergo latinistae! Haec imago hortum nostrum in toto depigit:

IMG_0288

Nos hac in aestate holera multa in horto colimus sed praesertim lycopersica. Ecce ergo rursus in imagine quae deorsum est:

IMG_0299

Ut potest vobis hic videre hoc lycopersicum immaturum est. Mox autem prasinus color rufo succumbet. Tum amicula mea et ego speramus edere lycopersica cum caseo piperique. Non omnia autem in horto surgit ut nos edamus. Ecce iterum deorsum et vos poteritis inspicere duas species florium quae prope holera nostra habitant.

IMG_0291Flores quae candidae sunt mihi perplacet. Purpura etiam mirabilis color est sed flores purpureae non convaluerunt. IMG_0293

Hoc de floribus dicto panacea etiam in horto convalit si verba scripta a Marco Porcio Catone credibilia sunt. Alia imago et verba Catonis inferna sunt.

IMG_0292“De brassica quod concoquit. Brassica est quae omnibus holeribus antistat. Eam esto vel coctam vel crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit, alvum bonam facit, lotiumque ad omnes res salubre est. Si voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles.” (156, De Agricultura)

Nuper quoque ex horto cucurbitas croceas (vel cucurbitas pepones ut naturales dicunt) collegimus. Non poteram imaginem creare cucurbitarum in situ quoniam valde prope terram florent. Propter hoc haec imago in culina creata erat.

IMG_0302

Arbuti parvi etiam in hortu stant sed nos fructus bonos ex horto portavimus prius hac in aestate. Utinam imaginem creavissem! Deorsum tamen ego imaginem frontium ponam.

IMG_0304

Spero vos verbis et imaginibus de horto nostro fruari. Si potest, dicite mihi de re hortorum vestorum!

Leave a comment