De Cafearia Taberna Moderna

Hac aestate cum unam modo in universitate scholam docerem et casibus in pauperitatem variis coactus, negotium et munus novum mense Septembris petivi, scilicet aliquod in taberna munus. Post paulo munus in taberna cafearia et libraria novum auxilio amici aliqui incepi. Omne die ergo res cafearias in mente habens et latinitate bona me exercere cupiens, latinis infrascriptis verbis quomodo potiones variae et misceantur et decoquanantur ego ipse dum vel nocte quiescebam vel in taberna ipsa clientes exspectabam monumentum cafearium exegi.

Potiones nostrae ergo divisae in dua genera scilicet potiones Sineses quae sunt Theae, et Potiones Cafeariae quae sunt potiones fabis Arabicis creantur et quae Cafeae quoque latine vocantur. Tres magnitudines autem poculorum in taberna nostra, scilicet parva pocula, magna pocula et maxima pocula, emeri possunt. Ceterum in omnium generum potiones quoniam multi clientes addere saccharum et sapores novos volunt, cum siropis variis scilicet vanillae, citrulorum, persicorum, nucum Coryli, amygdalorum, et calamellorum id est “Caramel” anglice nuncupatur, et vanillae sine saccharo misceri potest.

Proporro aliquod maximi momenti ingredientium quod persaepe in grandiores potiones ponet tibi, O lector, explanandumst scilicet id quod sermone Italico et Anglico “espresso” nominatur et latine forsan “cafea expressa” olim vocari iuvabit. Cafea expressa ergo fingit duabus machinis electricis, altera quae cafearias fabas Arabicas in pulverem molet, altera quae fabarum pulverem manibus in cochleario parvo expressum aquis calidissimis suffundit et aquas pulveresque in scypho minimo colligit. Acritudo cafeae expressae maxima est sed homines valde potione hac animadvertuntur et si in potiones alias miscetur, acritudinem cafeae expressae celari potest.

Illis dictis, potiones et frigefactatae et calefactatae clientibus venduntur. Potiones frigidae generaliter simpliciores sunt. Pocula enim, in quibus potiones frigidas fundet, lateribus glaciebus minimis plusminusve ad mediam partem impelluntur tunc ad poculorum illorum labrum impelluntur variis ingredientiis ex refrigidario captis quae ad potionem singularem pertinent. Theae maxime frigidae saepe immixtae ad clientes dantur. Folia theae in follibus minimis ponita et multorum generum scilicet chamomillae, citri, menthae, gingiberis, vacciniae et aliorum inveniri in cafearia taberna possunt. Necessest autem thearum folles minimas paucis momentis in aquis calidissimis submergere antequam in poculum cum lateribus glaciebus fundunt.

Cafeae quoque submergendis in aquas calidissimas praeparantur ante in poculum cum glaciebus lateribus fundunt sed pars altera pertinet, scilicet, necessest (quia fabae cafeariae integrae tabernam adveniunt et non in follibus minimis immo vero maximis) fabas fundere in illum machinum quod molet et secundum machinum quod simile sit sed non machinum ipsum ad suffendam cafeam exspressam et quod aquas calidissimas super fabas molitas distillet, id est cafeam decoquere, et in scypho maximo colligit.

Difficiliores potiones quae frigidae ementur quinque sunt scilicet “Latte” id quod lactis calefacti una parte, cafeae expressae uno scypho minimo, et lacteae calefactae spumae minima parte miscetur, “Cappucino” id quod fortasse “cafea spumosa” latine diceri decet quia cafeae expressae uno scypho minimo, lactis calidissimi dimidia parte et lacteae spumae dimidia parte admiscetur, “Americano” id quod aquae calidissimae maiore parte et duobus scyphis minimis constituitur, “Mocha” id quod uno cafeae espressae scypho minimo, et tribus chocolata molita plenis cochleariis, et dimidia lactis callidissimi parte, et ponito super alia battuto cramo quod anglice “Whipped Cream” dicitur nonnullo creatur, et “Chai” vel “Chai Latte” id quod lactis cladissimi dimidia parte, et spumae lacteae minima parte et theae praecipuae nomine “chai” anglice vocatur dimidia parte conncinatur.

Difficilissimae autem potiones sunt quae calidae dantur. Quare id dicam, fortasse requiris? Difficultates praecipue oriuntur quia multi ingredientia quae non supradixi in calidas potiones persaepe addere volunt. Ceterum interdum agitur dum potiones calidas misceo ut manus mihi saltantis aquis calidissimis ussissem. Illae autem nugae esse videbitur si in mente habebis quod duae potiones calidae misceri possunt et quod omnes potiones frigidae in modo calido nisi sine lateribus glaciebus et cum omnium ingredientiorum pluribus quoque creari potest. Novae potiones calidae sunt duae, scilicet Chocolata calida quae plusminusve “Mocha” est sine glaciebus latribus et quod lactum plurem habet et “Machiatto” quae cafea expressa in minimo scypho et velata tantummodo spumis lactis calidis est.

Certe ergo nunc te certiorem feci, benigne lector, quomodo et quot potiones apud tabernam quae nomine “Last Exit Books and Coffee” Novae Cantiae, in Civitate Ohioiense emeri possint. Si, deo aliquo volente, ad oppidum nostrum iter feceris, interroga tabernae dominum ubi pincerna nomine “Michael Sweet” anglice et “Meletus” latine inveniri potest ut potionem mirabilem obtineas et paucis momentis fortasse latine mecum dicas.

Advertisements

Sententia Ciceronis Catonisque De Horto ac Libris

“Si hortum in bibliotheca habes, nihil deerit.”

Marcus Tullius Cicero (Ad Familiares IX, 4)

Nequeo dicere hortum meum in bibliotheca esse. Ego autem vobis possum ostendere me hortum ac libros multos domi habere. Hodie ergo scribam super horto nostro ut non modo linguam latinam agam sed etiam ego in mente hac delicia simplice fruari revocem. Ecce ergo latinistae! Haec imago hortum nostrum in toto depigit:

IMG_0288

Nos hac in aestate holera multa in horto colimus sed praesertim lycopersica. Ecce ergo rursus in imagine quae deorsum est:

IMG_0299

Ut potest vobis hic videre hoc lycopersicum immaturum est. Mox autem prasinus color rufo succumbet. Tum amicula mea et ego speramus edere lycopersica cum caseo piperique. Non omnia autem in horto surgit ut nos edamus. Ecce iterum deorsum et vos poteritis inspicere duas species florium quae prope holera nostra habitant.

IMG_0291Flores quae candidae sunt mihi perplacet. Purpura etiam mirabilis color est sed flores purpureae non convaluerunt. IMG_0293

Hoc de floribus dicto panacea etiam in horto convalit si verba scripta a Marco Porcio Catone credibilia sunt. Alia imago et verba Catonis inferna sunt.

IMG_0292“De brassica quod concoquit. Brassica est quae omnibus holeribus antistat. Eam esto vel coctam vel crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit, alvum bonam facit, lotiumque ad omnes res salubre est. Si voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles.” (156, De Agricultura)

Nuper quoque ex horto cucurbitas croceas (vel cucurbitas pepones ut naturales dicunt) collegimus. Non poteram imaginem creare cucurbitarum in situ quoniam valde prope terram florent. Propter hoc haec imago in culina creata erat.

IMG_0302

Arbuti parvi etiam in hortu stant sed nos fructus bonos ex horto portavimus prius hac in aestate. Utinam imaginem creavissem! Deorsum tamen ego imaginem frontium ponam.

IMG_0304

Spero vos verbis et imaginibus de horto nostro fruari. Si potest, dicite mihi de re hortorum vestorum!